Psalmi 95
1. (94:1) venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
2. (94:2) praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei
3. (94:3) quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
4. (94:4) in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
5. (94:5) cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt
6. (94:6) venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
7. (94:7) quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius
8. (94:8) hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra
9. (94:9) sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum
10. (94:10) quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est
11. (94:11) et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam