Psalmi 48

1. (47:1) canticum psalmi filiorum Core (47:2) magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
2. (47:3) specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
3. (47:4) Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
4. (47:5) quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
5. (47:6) ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
6. (47:7) horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
7. (47:8) in vento uredinis confringes naves maris
8. (47:9) sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
9. (47:10) aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
10. (47:11) secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
11. (47:12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
12. (47:13) circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
13. (47:14) ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima
14. (47:15) quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte