Psalmi 84
1. (83:1) victori pro torculari filiorum Core canticum (83:2) quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
2. (83:3) desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
3. (83:4) siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
4. (83:5) beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
5. (83:6) beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
6. (83:7) transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
7. (83:8) benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
8. (83:9) Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
9. (83:10) clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
10. (83:11) quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
11. (83:12) quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
12. (83:13) nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te