Psalmi 140

1. (139:1) pro victoria canticum David
2. (139:2) erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
3. (139:3) qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
4. (139:4) exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
5. (139:5) custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6. (139:6) absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
7. (139:7) dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
8. (139:8) Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
9. (139:9) ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
10. (139:10) amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
11. (139:11) cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
12. (139:12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
13. (139:13) scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum