Psalmi 141

1. (139:14) attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo
2. (140:1) canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te
3. (140:2) dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
4. (140:3) pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum
5. (140:4) ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum
6. (140:5) corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
7. (140:6) sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt
8. (140:7) sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
9. (140:8) quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam
10. (140:9) custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem