Psalmi 21

1. (20:1) victori canticum David (20:2) Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
2. (20:3) desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
3. (20:4) quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
4. (20:5) vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
5. (20:6) magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
6. (20:7) pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
7. (20:8) quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
8. (20:9) inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
9. (20:10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
10. (20:11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
11. (20:12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
12. (20:13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
13. (20:14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas