Psalmi 37
1. (36:1) David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
2. (36:2) quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
3. (36:3) beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
4. (36:4) et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5. (36:5) gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
6. (36:6) et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
7. (36:7) deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
8. (36:8) he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
9. (36:9) quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10. (36:10) vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
11. (36:11) mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12. (36:12) zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
13. (36:13) Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
14. (36:14) heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
15. (36:15) gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
16. (36:16) teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
17. (36:17) quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
18. (36:18) ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
19. (36:19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20. (36:20) caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
21. (36:21) lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
22. (36:22) quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
23. (36:23) mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
24. (36:24) cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
25. (36:25) nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
26. (36:26) tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
27. (36:27) samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
28. (36:28) quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
29. (36:29) iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
30. (36:30) fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31. (36:31) lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32. (36:32) sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
33. (36:33) Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
34. (36:34) coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
35. (36:35) res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36. (36:36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37. (36:37) sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
38. (36:38) iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
39. (36:39) thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
40. (36:40) et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo