Psalmi 122

1. (121:1) canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
2. (121:2) stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3. (121:3) Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
4. (121:4) quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5. (121:5) quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6. (121:6) rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7. (121:7) sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8. (121:8) propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9. (121:9) propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi