Psalmi 66
1. (65:2) cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
2. (65:3) dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
3. (65:4) omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
4. (65:5) venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
5. (65:6) convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
6. (65:7) qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
7. (65:8) benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
8. (65:9) qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
9. (65:10) probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
10. (65:11) introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
11. (65:12) inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
12. (65:13) ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
13. (65:14) quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
14. (65:15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
15. (65:16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
16. (65:17) ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
17. (65:18) iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
18. (65:19) ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
19. (65:20) benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
20. (66:1) victori in psalmis canticum carminis (66:2) Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper