Psalmi 143

1. (141:8) educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi
2. (142:1) canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua
3. (142:2) et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
4. (142:3) persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
5. (142:4) et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum
6. (142:5) recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar
7. (142:6) expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper
8. (142:7) cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
9. (142:8) fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
10. (142:9) libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
11. (142:10) doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
12. (142:11) propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam