Psalmi 75
1. (74:4) dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
2. (74:5) dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
3. (74:6) nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
4. (74:7) quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
5. (74:8) sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
6. (74:9) quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
7. (74:10) ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
8. (74:11) et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
9. (75:1) victori in psalmis canticum Asaph carminis (75:2) cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
10. (75:3) et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion