Psalmi 39
1. (38:1) pro victoria Idithun canticum David (38:2) dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me
2. (38:3) obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est
3. (38:4) incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni
4. (38:5) locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit
5. (38:6) ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper
6. (38:7) tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea
7. (38:8) nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
8. (38:9) ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me
9. (38:10) obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
10. (38:11) tolle a me plagas tuas
11. (38:12) a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper
12. (38:13) audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
13. (38:14) parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam