Psalmi 38

1. (37:1) canticum David in commemoratione (37:2) Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me
2. (37:3) quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua
3. (37:4) non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei
4. (37:5) quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me
5. (37:6) conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
6. (37:7) adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam
7. (37:8) quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea
8. (37:9) evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
9. (37:10) Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
10. (37:11) cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
11. (37:12) cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt
12. (37:13) et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
13. (37:14) ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum
14. (37:15) et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones
15. (37:16) te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus
16. (37:17) quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
17. (37:18) quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper
18. (37:19) quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo
19. (37:20) inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter
20. (37:21) et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum
21. (37:22) ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
22. (37:23) festina in auxilium meum Domine salutis meae