Psalmi 125
1. (124:1) canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
2. (124:2) Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum
3. (124:3) quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
4. (124:4) benefac Domine bonis et rectis corde
5. (124:5) qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel