Psalmi 36
1. (35:1) pro victoria servi Domini David (35:2) dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
2. (35:3) quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
3. (35:4) verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
4. (35:5) iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
5. (35:6) Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
6. (35:7) iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
7. (35:8) quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
8. (35:9) inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
9. (35:10) quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
10. (35:11) adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
11. (35:12) ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
12. (35:13) ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere