Psalmi 146

1. (144:21) thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter
2. (145:1) alleluia (145:2) lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
3. (145:3) in filio hominis cui non est salus
4. (145:4) egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
5. (145:5) beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
6. (145:6) qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
7. (145:7) et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
8. (145:8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9. (145:9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
10. (145:10) regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem