Psalmi 106
1. (104:45) ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia
2. (105:1) alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
3. (105:2) quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius
4. (105:3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
5. (105:4) recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo
6. (105:5) ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
7. (105:6) peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus
8. (105:7) patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
9. (105:8) salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam
10. (105:9) et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
11. (105:10) et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici
12. (105:11) et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit
13. (105:12) et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
14. (105:13) cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius
15. (105:14) et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine
16. (105:15) dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum
17. (105:16) et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
18. (105:17) aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram
19. (105:18) et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios
20. (105:19) fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile
21. (105:20) et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
22. (105:21) obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto
23. (105:22) mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum
24. (105:23) dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret
25. (105:24) et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius
26. (105:25) et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini
27. (105:26) et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
28. (105:27) et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris
29. (105:28) et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum
30. (105:29) et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga
31. (105:30) stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio
32. (105:31) et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum
33. (105:32) et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
34. (105:33) quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis
35. (105:34) non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
36. (105:35) et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
37. (105:36) et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum
38. (105:37) et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
39. (105:38) et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus
40. (105:39) et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis
41. (105:40) iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam
42. (105:41) et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
43. (105:42) et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum
44. (105:43) multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
45. (105:44) et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
46. (105:45) et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
47. (105:46) et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
48. (105:47) salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te