Psalmi 133
1. (132:1) canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno
2. (132:2) sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius
3. (132:3) sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum