Psalmi 65

1. (64:3) exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
2. (64:4) verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis
3. (64:5) beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
4. (64:6) terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
5. (64:7) praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
6. (64:8) conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
7. (64:9) et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies
8. (64:10) visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
9. (64:11) sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic
10. (64:12) volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine
11. (64:13) pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur
12. (64:14) vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent
13. (65:1) victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra