Psalmi 142
1. (140:10) incident in rete eius impii simul ego autem transibo
2. (141:1) eruditio David cum esset in spelunca oratio (141:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
3. (141:3) effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
4. (141:4) cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
5. (141:5) respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
6. (141:6) clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
7. (141:7) ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me