Psalmi 88

1. (87:1) canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae (87:2) Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
2. (87:3) ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
3. (87:4) quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
4. (87:5) reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
5. (87:6) inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
6. (87:7) posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
7. (87:8) super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
8. (87:9) longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
9. (87:10) oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
10. (87:11) numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
11. (87:12) numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
12. (87:13) numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
13. (87:14) ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
14. (87:15) quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
15. (87:16) pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
16. (87:17) per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
17. (87:18) circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
18. (87:19) longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti