Psalmi 56

1. (55:1) victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth (55:2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
2. (55:3) conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
3. (55:4) quacumque die territus fuero ego in te confidam
4. (55:5) in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
5. (55:6) tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
6. (55:7) congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
7. (55:8) quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
8. (55:9) secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
9. (55:10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
10. (55:11) in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
11. (55:12) in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
12. (55:13) quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
13. (56:1) pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca (56:2) miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae