Psalmi 130
1. (129:1) canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2. (129:2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3. (129:3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4. (129:4) quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5. (129:5) anima mea ad Dominum
6. (129:6) a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
7. (129:7) quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8. (129:8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius