Psalmi 41

1. (40:1) pro victoria canticum David (40:2) beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus
2. (40:3) Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum
3. (40:4) Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
4. (40:5) ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi
5. (40:6) inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius
6. (40:7) et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet
7. (40:8) simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi
8. (40:9) verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat
9. (40:10) sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
10. (40:11) tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis
11. (40:12) in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi
12. (40:13) ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum
13. (40:14) benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen