Psalmi 92
1. (91:1) psalmus cantici in die sabbati (91:2) bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
2. (91:3) ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
3. (91:4) in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
4. (91:5) quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo
5. (91:6) quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae
6. (91:7) vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud
7. (91:8) germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
8. (91:9) tu autem Excelsus in aeternum Domine
9. (91:10) ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
10. (91:11) et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi
11. (91:12) et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
12. (91:13) iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur
13. (91:14) transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
14. (91:15) adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt
15. (91:16) adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo