Psalmi 76
1. (75:4) ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper
2. (75:5) lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
3. (75:6) spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
4. (75:7) ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus
5. (75:8) tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
6. (75:9) de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
7. (75:10) cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper
8. (75:11) quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris
9. (75:12) vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
10. (75:13) auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae
11. (76:1) victori per Idithun psalmus Asaph (76:2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me
12. (76:3) in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea