Psalmi 91
1. (90:1) qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
2. (90:2) dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
3. (90:3) quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
4. (90:4) in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5. (90:5) scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6. (90:6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
7. (90:7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8. (90:8) verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9. (90:9) tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10. (90:10) non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11. (90:11) quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12. (90:12) in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13. (90:13) super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
14. (90:14) quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15. (90:15) invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16. (90:16) longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum