Psalmi 33

1. (32:1) laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
2. (32:2) confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei
3. (32:3) cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo
4. (32:4) quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide
5. (32:5) diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
6. (32:6) verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
7. (32:7) congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
8. (32:8) timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis
9. (32:9) quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit
10. (32:10) Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum
11. (32:11) consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione
12. (32:12) beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
13. (32:13) de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
14. (32:14) de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
15. (32:15) fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum
16. (32:16) non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
17. (32:17) fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit
18. (32:18) ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius
19. (32:19) ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame
20. (32:20) anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est
21. (32:21) in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus
22. (32:22) sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te