Psalmi 101

1. (99:5) quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius
2. (100:1) David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
3. (100:2) erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae
4. (100:3) non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi
5. (100:4) cor pravum recedet a me malum nesciam
6. (100:5) loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero
7. (100:6) oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi
8. (100:7) non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum