Psalmi 62

1. (61:3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
2. (61:4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
3. (61:5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
4. (61:6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
5. (61:7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
6. (61:8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
7. (61:9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
8. (61:10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
9. (61:11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
10. (61:12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
11. (61:13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
12. (62:1) canticum David cum esset in deserto Iuda (62:2) Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea