Psalmi 16

1. (14:5) pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
2. (15:1) humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
3. (15:2) dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
4. (15:3) sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
5. (15:4) multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
6. (15:5) Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
7. (15:6) lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
8. (15:7) benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
9. (15:8) proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
10. (15:9) propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
11. (15:10) non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos