Psalmi 74

1. (73:3) sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
2. (73:4) fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
3. (73:5) manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
4. (73:6) et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
5. (73:7) miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
6. (73:8) dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
7. (73:9) signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
8. (73:10) usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
9. (73:11) quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
10. (73:12) Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
11. (73:13) tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
12. (73:14) tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
13. (73:15) tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
14. (73:16) tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
15. (73:17) tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
16. (73:18) memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
17. (73:19) ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
18. (73:20) respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
19. (73:21) ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
20. (73:22) surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
21. (73:23) ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
22. (74:1) victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici (74:2) confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
23. (74:3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo