Iob 35
1. igitur Heliu haec rursum locutus est
2. numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
3. dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
4. itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
5. suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
6. si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
7. porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
8. homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
9. propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
10. et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
11. qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
12. ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
13. non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
14. etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
15. nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
16. ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat