Iob 20
1. respondens autem Sophar Naamathites dixit
2. idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
3. doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
4. hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
5. quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
6. si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
7. quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
8. velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
9. oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
10. filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
11. ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
12. cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
13. parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
14. panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
15. divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
16. caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
17. non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
18. luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
19. quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
20. nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
21. non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
22. cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
23. utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
24. fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
25. eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
26. omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
27. revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
28. apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
29. haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino