Iob 12
1. respondens autem Iob dixit
2. ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
3. et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
4. qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
5. lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
6. abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
7. nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
8. loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
9. quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
10. in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
11. nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
12. in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
13. apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
14. si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
15. si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
16. apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
17. adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
18. balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
19. ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
20. commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
21. effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
22. qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
23. qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
24. qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
25. palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios