Isaias 3
1. ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
2. fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
3. principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
4. et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
5. et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
6. adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
7. respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
8. ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
9. agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
10. dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
11. vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
12. populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
13. stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
14. Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
15. quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
16. et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
17. decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
18. in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
19. et torques et monilia et armillas et mitras
20. discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
21. et anulos et gemmas in fronte pendentes
22. et mutatoria et pallia et linteamina et acus
23. et specula et sindones et vittas et theristra
24. et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25. pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
26. et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit