Isaias 14
1. prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob
2. et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos
3. et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti
4. sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum
5. contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium
6. caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter
7. conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit
8. abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos
9. infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum
10. universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es
11. detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes
12. quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes
13. qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis
14. ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo
15. verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci
16. qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna
17. qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem
18. omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua
19. tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum
20. non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum
21. praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum
22. et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus
23. et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum
24. iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi
25. sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur
26. hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes
27. Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam
28. in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud
29. ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem
30. et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam
31. ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius
32. et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius