Canticum Canticorum 6

1. (5:17) quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
2. (6:1) dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
3. (6:2) ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
4. (6:3) pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
5. (6:4) averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
6. (6:5) dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
7. (6:6) sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
8. (6:7) sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
9. (6:8) una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
10. (6:9) quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
11. (6:10) descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
12. (6:11) nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
13. (6:12) revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te

Chapters

12345678