Canticum Canticorum 1
1.
2. (1:1) osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
3. (1:2) fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
4. (1:3) trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
5. (1:4) nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
6. (1:5) nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
7. (1:6) indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
8. (1:7) si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
9. (1:8) equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
10. (1:9) pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
11. (1:10) murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
12. (1:11) dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
13. (1:12) fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
14. (1:13) botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
15. (1:14) ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
16. (1:15) ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
17. (1:16) tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina