II Paralipomenon 10

1. profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem
2. quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est
3. vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes
4. pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi
5. qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus
6. iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo
7. qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore
8. at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius
9. dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus
10. at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei
11. pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus
12. venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut praeceperat eis
13. responditque rex dura derelicto consilio seniorum
14. locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus
15. et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath
16. populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua
17. super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam
18. misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem
19. recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc

Chapters

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536