I Paralipomenon 6
1. filii Levi Gersom Caath Merari
2. filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
3. filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
4. Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
5. Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
6. Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
7. porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
8. Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
9. Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
10. Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
11. genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
12. Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
13. Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
14. Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
15. porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
16. filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
17. et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
18. filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
19. filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum
20. Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius
21. Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius
22. filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius
23. Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
24. Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius
25. filii Helcana Amasai et Ahimoth
26. Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
27. Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius
28. filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
29. filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius
30. Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
31. isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca
32. et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio
33. hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
34. filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
35. filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
36. filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
37. filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
38. filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
39. et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa
40. filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
41. filii Athnai filii Zara filii Adaia
42. filii Ethan filii Zamma filii Semei
43. filii Ieth filii Gersom filii Levi
44. filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch
45. filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
46. filii Amasai filii Bonni filii Somer
47. filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
48. fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini
49. Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei
50. hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius
51. Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
52. Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
53. Sadoc filius eius Achimaas filius eius
54. et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat
55. dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum
56. agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
57. porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius
58. Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis
59. Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
60. de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas
61. filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
62. porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim
63. filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim
64. dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum
65. dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis
66. et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
67. dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
68. Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
69. necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum
70. porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant
71. filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis
72. de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis
73. Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis
74. de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
75. Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis
76. porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
77. filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis
78. trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis
79. Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis
80. necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis
81. sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis