Ezechiel 15

1. et factus est sermo Domini ad me dicens
2. fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum
3. numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
4. ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus
5. etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis
6. propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
7. et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos
8. et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus

Chapters

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748